Home Prior Books Index
←Prev   1 Thessalonians 5 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

5:1  de temporibus autem et momentis fratres non indigetis ut scribamus vobis
5:2  ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in nocte ita veniet
5:3  cum enim dixerint pax et securitas tunc repentinus eis superveniet interitus sicut dolor in utero habenti et non effugient
5:4  vos autem fratres non estis in tenebris ut vos dies ille tamquam fur conprehendat
5:5  omnes enim vos filii lucis estis et filii diei non sumus noctis neque tenebrarum
5:6  igitur non dormiamus sicut ceteri sed vigilemus et sobrii simus
5:7  qui enim dormiunt nocte dormiunt et qui ebrii sunt nocte ebrii sunt
5:8  nos autem qui diei sumus sobrii simus induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis
5:9  quoniam non posuit nos Deus in iram sed in adquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum
5:10  qui mortuus est pro nobis ut sive vigilemus sive dormiamus simul cum illo vivamus
5:11  propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum sicut et facitis
5:12  rogamus autem vos fratres ut noveritis eos qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vos
5:13  ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum pacem habete cum eis
5:14  rogamus autem vos fratres corripite inquietos consolamini pusillianimes suscipite infirmos patientes estote ad omnes
5:15  videte ne quis malum pro malo alicui reddat sed semper quod bonum est sectamini et in invicem et in omnes
5:16  semper gaudete
5:17  sine intermissione orate
5:18  in omnibus gratias agite haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu in omnibus vobis
5:19  Spiritum nolite extinguere
5:20  prophetias nolite spernere
5:21  omnia autem probate quod bonum est tenete
5:22  ab omni specie mala abstinete vos
5:23  ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia et integer spiritus vester et anima et corpus sine querella in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur
5:24  fidelis est qui vocavit vos qui etiam faciet
5:25  fratres orate pro nobis
5:26  salutate fratres omnes in osculo sancto
5:27  adiuro vos per Dominum ut legatur epistula omnibus sanctis fratribus